Mosaico decorativo

Löydetty 4401 Tulokset: Dominus Deus

  • dicesque ad eum Dominus Deus Hebræorum misit me ad te dicens dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto et usque ad præsens audire noluisti (Liber Exodus 7, 16)

  • hæc igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim ecce percutiam virga quæ in manu mea est aquam fluminis et vertetur in sanguinem (Liber Exodus 7, 17)

  • dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Ægypti et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum ut vertantur in sanguinem et sit cruor in omni terra Ægypti tam in ligneis vasis quam in saxeis (Liber Exodus 7, 19)

  • feceruntque ita Moses et Aaron sicut præceperat Dominus et elevans virgam percussit aquam fluminis coram Pharao et servis ejus quæ versa est in sanguinem (Liber Exodus 7, 20)

  • feceruntque similiter malefici Ægyptiorum incantationibus suis et induratum est cor Pharaonis nec audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 7, 22)

  • impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium (Liber Exodus 7, 25)

  • dixitque Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8, 1)

  • dixitque Dominus ad Mosen dic Aaron extende manum tuam super fluvios et super rivos ac paludes et educ ranas super terram Ægypti (Liber Exodus 8, 5)

  • qui respondit cras at ille juxta verbum inquit tuum ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster (Liber Exodus 8, 10)

  • fecitque Dominus juxta verbum Mosi et mortuæ sunt ranæ de domibus et de villis et de agris (Liber Exodus 8, 13)

  • videns autem Pharao quod data esset requies ingravavit cor suum et non audivit eos sicut præceperat Dominus (Liber Exodus 8, 15)

  • dixitque Dominus ad Mosen loquere ad Aaron extende virgam tuam et percute pulverem terræ et sint scinifes in universa terra Ægypti (Liber Exodus 8, 16)


"Vive-se de fé, não de sonhos." São Padre Pio de Pietrelcina