Löydetty 6118 Tulokset: Dominus Deus Israel
Deus autem omnis gratiæ qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit (Epistula I Petri 5, 10)
certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Jesus Christus significavit mihi (Epistula II Petri 1, 14)
si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in judicium cruciatos reservari (Epistula II Petri 2, 4)
novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem judicii cruciandos reservare (Epistula II Petri 2, 9)
non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad pænitentiam reverti (Epistula II Petri 3, 9)
et hæc est adnuntiatio quam audivimus ab eo et adnuntiamus vobis quoniam Deus lux est et tenebræ in eo non sunt ullæ (Epistula I Ioannis 1, 5)
quoniam si reprehenderit nos cor major est Deus corde nostro et novit omnia (Epistula I Ioannis 3, 20)
qui non diligit non novit Deum quoniam Deus caritas est (Epistula I Ioannis 4, 8)
in hoc apparuit caritas Dei in nobis quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum (Epistula I Ioannis 4, 9)
carissimi si sic Deus dilexit nos et nos debemus alterutrum diligere (Epistula I Ioannis 4, 11)
Deum nemo vidit umquam si diligamus invicem Deus in nobis manet et caritas ejus in nobis perfecta est (Epistula I Ioannis 4, 12)
quisque confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei Deus in eo manet et ipse in Deo (Epistula I Ioannis 4, 15)