Mosaico decorativo

Löydetty 734 Tulokset: Dominum

  • spiritus itaque Dei induit Zacchariam filium Jojadæ sacerdotem et stetit in conspectu populi et dixit eis hæc dicit Dominus quare transgredimini præceptum Domini quod vobis non proderit et dereliquistis Dominum ut derelinqueret vos (Liber II Paralipomenon 24, 20)

  • et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum tradidit Dominus manibus eorum infinitam multitudinem eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum in Joas quoque ignominiosa exercuere judicia (Liber II Paralipomenon 24, 24)

  • et exquisivit Deum in diebus Zacchariæ intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus (Liber II Paralipomenon 26, 5)

  • sed cum roboratus esset elevatum est cor ejus in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis (Liber II Paralipomenon 26, 16)

  • occiditque Phacee filius Romeliæ de Juda centum viginti milia in die uno omnes viros bellatores eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 28, 6)

  • humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda eo quod nudasset eum auxilio et contemptui habuisset Dominum (Liber II Paralipomenon 28, 19)

  • insuper et in tempore angustiæ suæ auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz (Liber II Paralipomenon 28, 22)

  • in omnibus quoque urbibus Juda extruxit aras ad cremandum tus atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 28, 25)

  • præcepitque Ezechias et principes Levitis ut laudarent Dominum sermonibus David et Asaph videntis qui laudaverunt eum magna lætitia et curvato genu adoraverunt (Liber II Paralipomenon 29, 30)

  • perrexeruntque cursores cum epistulis ex regis imperio et principum ejus in universum Israël et Judam juxta quod rex jusserat prædicantes filii Israël revertimini ad Dominum Deum Abraham et Isaac et Israël et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum (Liber II Paralipomenon 30, 6)

  • si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum (Liber II Paralipomenon 30, 9)

  • cunctis qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum et non inputabit eis quod minus sanctificati sunt (Liber II Paralipomenon 30, 19)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina