Löydetty 839 Tulokset: Dominum Expositionem Manuum
et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus super Israël omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini (Liber Esdrae 3, 11)
et comederunt filii Israël qui reversi fuerant de transmigratione et omnis qui se separaverat a coinquinatione gentium terræ ad eos ut quærerent Dominum Deum Israël (Liber Esdrae 6, 21)
et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum (Liber Esdrae 9, 5)
et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiæ et daretur paxillus in loco sancto ejus et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra (Liber Esdrae 9, 8)
et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die sollemni mense septimo (Liber Nehemiae 8, 14)
et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 3)
surrexit autem super gradum Levitarum Josue et Bani Cedmihel Sebnia Bani Sarebias Bani Chanani et inclamaverunt voce magna Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 4)
et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens (Liber Thobis 1, 6)
Anna vero uxor ejus ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat (Liber Thobis 2, 19)
sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut ab isto inproperio liberaret eam (Liber Thobis 3, 11)
factum est autem tertia die dum conpleret orationem benedicens Dominum (Liber Thobis 3, 12)
dixitque Rafaël ad Tobiam adubi introjeris domum tuam statim adora Dominum Deum tuum et gratias agens ei accede ad patrem tuum et osculare eum (Liber Thobis 11, 7)