Mosaico decorativo

Löydetty 839 Tulokset: Dominum Expositionem Manuum

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te (Liber II Samuelis 10, 3)

  • deprecatusque est David Dominum pro parvulo et jejunavit David jejunio et ingressus seorsum jacuit super terram (Liber II Samuelis 12, 16)

  • dixit ergo mulier loquatur ancilla tua ad dominum meum regem verbum et ait loquere (Liber II Samuelis 14, 12)

  • nunc igitur veni ut loquar ad regem dominum meum verbum hoc præsente populo et dixit ancilla tua loquar ad regem si quo modo faciat rex verbum ancillæ suæ (Liber II Samuelis 14, 15)

  • cumque ascenderet David summitatem montis in quo adoraturus erat Dominum ecce occurrit ei Husai Arachites scissa veste et terra pleno capite (Liber II Samuelis 15, 32)

  • clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem (Liber II Samuelis 18, 28)

  • nunc igitur surge et procede et adloquens satisfac servis tuis juro enim tibi per Dominum quod si non exieris ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adulescentia tua usque in præsens (Liber II Samuelis 19, 7)

  • insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi (Liber II Samuelis 19, 27)

  • laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero (Liber II Samuelis 22, 4)

  • in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures ejus (Liber II Samuelis 22, 7)

  • retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi (Liber II Samuelis 22, 21)

  • et restituet Dominus mihi secundum justitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum (Liber II Samuelis 22, 25)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina