Löydetty 1140 Tulokset: Domino
cui respondit Nœmi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam præbuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo (Liber Ruth 2, 20)
et ille benedicta inquit es Domino filia et priorem misericordiam posteriore superasti quia non es secuta juvenes pauperes sive divites (Liber Ruth 3, 10)
et ascendebat vir ille de civitate sua statutis diebus ut adoraret et sacrificaret Domino exercituum in Silo erant autem ibi duo filii Heli Ofni et Finees sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 1, 3)
et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulæ tuæ et recordatus mei fueris nec oblitus ancillæ tuæ dederisque servæ tuæ sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitæ ejus et novacula non ascendet super caput ejus (Liber I Samuelis 1, 11)
factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Heli observaret os ejus (Liber I Samuelis 1, 12)
et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha cognovit autem Helcana Annam uxorem suam et recordatus est ejus Dominus (Liber I Samuelis 1, 19)
et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen ejus Samuhel eo quod a Domino postulasset eum (Liber I Samuelis 1, 20)
ascendit autem vir Helcana et omnis domus ejus ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum (Liber I Samuelis 1, 21)
idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait (Liber I Samuelis 1, 28)
exultavit cor meum in Domino exaltatum est cornu meum in Domino dilatatum est os meum super inimicos meos quia lætata sum in salutari tuo (Liber I Samuelis 2, 1)
erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino quia detrahebant homines sacrificio Domini (Liber I Samuelis 2, 17)
et benedixit Heli Helcanæ et uxori ejus dixitque reddat Dominus tibi semen de muliere hac pro fenore quod commodasti Domino et abierunt in locum suum (Liber I Samuelis 2, 20)