Mosaico decorativo

Löydetty 1901 Tulokset: Domini Dei

  • ut offerrent holocausta Domino super altare holocaustomatis jugiter mane et vespere juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini quam præcepit Israheli (Liber I Paralipomenon 16, 40)

  • cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem fœderis Domini sub pellibus est (Liber I Paralipomenon 17, 1)

  • aut tribus annis pestilentiam aut tribus mensibus fugere te hostes tuos et gladium eorum non posse evadere aut tribus diebus gladium Domini et mortem versari in terra et angelum Domini interficere in universis finibus Israël nunc igitur vide quid respondeam ei qui misit me (Liber I Paralipomenon 21, 12)

  • et dixit David ad Gad ex omni parte me angustiæ premunt sed melius mihi est ut incidam in manus Domini quia multæ sunt miserationes ejus quam in manus hominum (Liber I Paralipomenon 21, 13)

  • misit quoque angelum in Hierusalem ut percuteret eam cumque percuteretur vidit Dominus et misertus est super magnitudinem mali et imperavit angelo qui percutiebat sufficit jam cesset manus tua porro angelus Domini stabat juxta aream Ornan Jebusei (Liber I Paralipomenon 21, 15)

  • levansque David oculos suos vidit angelum Domini stantem inter terram et cælum et evaginatum gladium in manu ejus et versum contra Hierusalem et ceciderunt tam ipse quam majores natu vestiti ciliciis et proni in terram (Liber I Paralipomenon 21, 16)

  • angelus autem Domini præcepit Gad ut diceret David et ascenderet extrueretque altare Domino Deo in area Ornan Jebusei (Liber I Paralipomenon 21, 18)

  • ascendit ergo David juxta sermonem Gad quem locutus fuerat ex nomine Domini (Liber I Paralipomenon 21, 19)

  • dixitque ei David da mihi locum areæ tuæ ut ædificem in ea altare Domini ita ut quantum valet argenti accipias et cesset plaga a populo (Liber I Paralipomenon 21, 22)

  • tabernaculum autem Domini quod fecerat Moses in deserto et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon (Liber I Paralipomenon 21, 29)

  • et non prævaluit David ire ad altare ut ibi obsecraret Deum nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini (Liber I Paralipomenon 21, 30)

  • dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei (Liber I Paralipomenon 22, 7)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina