Löydetty 1901 Tulokset: Domini Dei
hæc visio similitudinis gloriæ Domini et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis et dixit ad me fili hominis sta supra pedes tuos et loquar tecum (Prophetia Ezechielis 2, 1)
et adsumpsit me spiritus et audivi post me vocem commotionis magnæ benedicta gloria Domini de loco suo (Prophetia Ezechielis 3, 12)
spiritus quoque levavit me et adsumpsit me et abii amarus in indignatione spiritus mei manus enim Domini erat mecum confortans me (Prophetia Ezechielis 3, 14)
cum autem pertransissent septem dies factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 3, 16)
et facta est super me manus Domini et dixit ad me surgens egredere in campum et ibi loquar tecum (Prophetia Ezechielis 3, 22)
et surgens egressus sum in campum et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria quam vidi juxta fluvium Chobar et cecidi in faciem meam (Prophetia Ezechielis 3, 23)
et factus est sermo Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 6, 1)
et dices montes Israël audite verbum Domini Dei hæc dicit Dominus Deus montibus et collibus rupibus et vallibus ecce ego inducam super vos gladium et disperdam excelsa vestra (Prophetia Ezechielis 6, 3)
et factus est sermo Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 7, 1)
argentum eorum foris proicietur et aurum eorum in sterquilinium erit argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini animam suam non saturabunt et ventres eorum non implebuntur quia scandalum iniquitatis eorum factum est (Prophetia Ezechielis 7, 19)
et factum est in anno sexto in sexto mense in quinta mensis ego sedebam in domo mea et senes Juda sedebant coram me et cecidit super me ibi manus Domini Dei (Prophetia Ezechielis 8, 1)
et introduxit me per ostium portæ domus Domini quod respiciebat ad aquilonem et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem (Prophetia Ezechielis 8, 14)