Löydetty 710 Tulokset: Domine Dominorum Agnus
et dixit obsecro Domine memento quæso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno (Liber Isaiae 38, 3)
sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me (Liber Isaiae 38, 14)
Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me (Liber Isaiae 38, 16)
Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitæ nostræ in domo Domini (Liber Isaiae 38, 20)
hæc dicit Dominus redemptor Israël Sanctus ejus ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israël qui elegit te (Liber Isaiae 49, 7)
oblatus est quia ipse voluit et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente obmutescet et non aperiet os suum (Liber Isaiae 53, 7)
tu enim pater noster et Abraham nescivit nos et Israël ignoravit nos tu Domine pater noster redemptor noster a sæculo nomen tuum (Liber Isaiae 63, 16)
quare errare nos fecisti Domine de viis tuis indurasti cor nostrum ne timeremus te convertere propter servos tuos tribus hereditatis tuæ (Liber Isaiae 63, 17)
et nunc Domine pater noster es tu nos vero lutum et fictor noster et opera manuum tuarum omnes nos (Liber Isaiae 64, 8)
ne irascaris Domine satis et ne ultra memineris iniquitatis ecce respice populus tuus omnes nos (Liber Isaiae 64, 9)
numquid super his continebis te Domine tacebis et adfliges nos vehementer (Liber Isaiae 64, 12)
lupus et agnus pascentur simul et leo et bos comedent paleas et serpenti pulvis panis ejus non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo dicit Dominus (Liber Isaiae 65, 25)