Löydetty 8600 Tulokset: Dom
sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo (Liber Leviticus 23, 8)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 23, 9)
qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum (Liber Leviticus 23, 11)
atque in eodem die quo manipulus consecratur cædetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini (Liber Leviticus 23, 12)
et libamenta offerentur cum eo duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin (Liber Leviticus 23, 13)
numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas (Liber Leviticus 23, 15)
usque ad alteram diem expletionis ebdomadæ septimæ id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino (Liber Leviticus 23, 16)
ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ quos coquetis in primitias Domini (Liber Leviticus 23, 17)
offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino (Liber Leviticus 23, 18)
cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum ejus (Liber Leviticus 23, 20)
postquam autem messueritis segetem terræ vestræ non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 22)
locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Leviticus 23, 23)