Löydetty 8600 Tulokset: Dom
si quis esurit domi manducet ut non in judicium conveniatis cetera autem cum venero disponam (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Jesu et nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu Sancto (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus (Epistula I ad Corinthios 12, 5)
in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus (Epistula I ad Corinthios 14, 21)
si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia (Epistula I ad Corinthios 14, 35)
si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quæ scribo vobis quia Domini sunt mandata (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Jesu Domino nostro (Epistula I ad Corinthios 15, 31)
Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (Epistula I ad Corinthios 15, 57)
itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino (Epistula I ad Corinthios 15, 58)
nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit (Epistula I ad Corinthios 16, 7)
si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego (Epistula I ad Corinthios 16, 10)
obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanæ et Fortunati quoniam sunt primitiæ Achajæ et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos (Epistula I ad Corinthios 16, 15)