Löydetty 8600 Tulokset: Dom
at illi dixerunt crede in Domino Jesu et salvus eris tu et domus tua (Actus Apostolorum 16, 31)
et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus (Actus Apostolorum 16, 32)
cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et lætatus est cum omni domo sua credens Deo (Actus Apostolorum 16, 34)
zelantes autem Judæi adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum (Actus Apostolorum 17, 5)
Deus qui fecit mundum et omnia quæ in eo sunt hic cæli et terræ cum sit Dominus non in manufactis templis inhabitat (Actus Apostolorum 17, 24)
et migrans inde intravit in domum cujusdam nomine Titi Justi colentis Deum cujus domus erat coniuncta synagogæ (Actus Apostolorum 18, 7)
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur (Actus Apostolorum 18, 8)
dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas (Actus Apostolorum 18, 9)
hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu sciens tantum baptisma Johannis (Actus Apostolorum 18, 25)
his auditis baptizati sunt in nomine Domini Jesu (Actus Apostolorum 19, 5)
hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Judæi atque gentiles (Actus Apostolorum 19, 10)
temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus judæis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Jesu dicentes adiuro vos per Jesum quem Paulus prædicat (Actus Apostolorum 19, 13)