Mosaico decorativo

Löydetty 8600 Tulokset: Dom

  • et locutus ait Sit nomen Domini benedictum a sæculo et usque in sæculum quia sapientia et fortitudo eius sunt. (Prophetia Danielis 2, 20)

  • Et regnum quartum erit velut ferrum. quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia hæc. (Prophetia Danielis 2, 40)

  • Loquens ergo rex, ait Danieli Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum. (Prophetia Danielis 2, 47)

  • Et ambulabant in medio flammæ laudantes Deum, et benedicentes Domino. (Prophetia Danielis 3, 24)

  • Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula (Prophetia Danielis 3, 26)

  • quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 37)

  • Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine (Prophetia Danielis 3, 43)

  • et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. (Prophetia Danielis 3, 45)

  • Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace, (Prophetia Danielis 3, 49)

  • Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula. et benedictum nomen gloriæ tutæ sanctum et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis. (Prophetia Danielis 3, 52)

  • Benedicite omnia opera Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 57)

  • Benedicite Angeli Domini Domino laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 58)


"Quem te agita e te atormenta é o demônio. Quem te consola é Deus!" São Padre Pio de Pietrelcina