Löydetty 8600 Tulokset: Dom
et non erit ultra domui Israël offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 28, 24)
hæc dicit Dominus Deus quando congregavero domum Israël de populis in quibus dispersi sunt sanctificabor in eis coram gentibus et habitabunt in terra sua quam dedi servo meo Jacob (Prophetia Ezechielis 28, 25)
et habitabunt in ea securi et ædificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero judicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum (Prophetia Ezechielis 28, 26)
in anno decimo in decimo mense undecima mensis factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 29, 1)
loquere et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego ad te Pharao rex Ægypti draco magne qui cubas in medio fluminum tuorum et dicis meus est fluvius et ego feci memet ipsum (Prophetia Ezechielis 29, 3)
et scient omnes habitatores Ægypti quia ego Dominus pro eo quod fuisti baculus harundineus domui Israël (Prophetia Ezechielis 29, 6)
propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego adducam super te gladium et interficiam de te hominem et jumentum (Prophetia Ezechielis 29, 8)
et erit terra Ægypti in desertum et solitudinem et scient quia ego Dominus eo quod dixerit fluvius meus est et ego feci (Prophetia Ezechielis 29, 9)
quia hæc dicit Dominus Deus post finem quadraginta annorum congregabo Ægyptum de populis in quibus dispersi fuerunt (Prophetia Ezechielis 29, 13)
neque erunt ultra domui Israël in confidentia docentes iniquitatem ut fugiant et sequantur eos et scient quia ego Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 29, 16)
et factum est in vicesimo et septimo anno in primo in una mensis factum est verbum Domini ad me dicens (Prophetia Ezechielis 29, 17)
propterea hæc dicit Dominus Deus ecce ego dabo Nabuchodonosor regem Babylonis in terra Ægypti et accipiet multitudinem ejus et deprædabitur manubias ejus et diripiet spolia ejus et erit merces exercitui illius (Prophetia Ezechielis 29, 19)