Löydetty 8600 Tulokset: Dom
et misit rex Sedecias et tulit ad se Hieremiam prophetam ad ostium tertium quod erat in domo Domini et dixit rex ad Hieremiam interrogo ego te sermonem ne abscondas a me aliquid (Liber Ieremiae 38, 14)
juravit ergo rex Sedecias Hieremiæ clam dicens vivit Dominus qui fecit nobis animam hanc si occidero te et si tradidero te in manu virorum istorum qui quærunt animam tuam (Liber Ieremiae 38, 16)
et dixit Hieremias ad Sedeciam hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël si profectus exieris ad principes regis Babylonis vivet anima tua et civitas hæc non succendetur igni et salvus eris tu et domus tua (Liber Ieremiae 38, 17)
respondit autem Hieremias non te tradent audi quæso vocem Domini quam ego loquor ad te et bene tibi erit et vivet anima tua (Liber Ieremiae 38, 20)
quod si nolueris egredi iste est sermo quem ostendit mihi Dominus (Liber Ieremiae 38, 21)
ecce omnes mulieres quæ remanserunt in domo regis Juda educentur ad principes regis Babylonis et ipsæ dicent seduxerunt te et prævaluerunt adversum te viri pacifici tui demerserunt in cæno et lubrico pedes tuos et recesserunt a te (Liber Ieremiae 38, 22)
dices ad eos prostravi ego preces meas coram rege ne me reduci juberet in domum Jonathan et ibi morerer (Liber Ieremiae 38, 26)
domum quoque regis et domum vulgi succenderunt Chaldei igni et murum Hierusalem subverterunt (Liber Ieremiae 39, 8)
miserunt et tulerunt Hieremiam de vestibulo carceris et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan ut intraret domum et habitaret in populo (Liber Ieremiae 39, 14)
ad Hieremiam autem factus fuerat sermo Domini cum clausus esset in vestibulo carceris dicens (Liber Ieremiae 39, 15)
vade et dic Abdemelech Æthiopi dicens hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum et non in bonum et erunt in conspectu tuo in die illa (Liber Ieremiae 39, 16)
et liberabo te in die illa ait Dominus et non traderis in manus virorum quos tu formidas (Liber Ieremiae 39, 17)