Löydetty 8600 Tulokset: Dom
sed nunc dimittite peccatum mihi etiam hac vice et rogate Dominum Deum vestrum ut auferat a me mortem istam (Liber Exodus 10, 17)
egressusque est de conspectu Pharaonis et oravit Dominum (Liber Exodus 10, 18)
et induravit Dominus cor Pharaonis nec dimisit filios Israël (Liber Exodus 10, 20)
dixit autem Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum et sint tenebræ super terram Ægypti tam densæ ut palpari queant (Liber Exodus 10, 21)
vocavitque Pharao Mosen et Aaron et dixit eis ite sacrificate Domino oves tantum vestræ et armenta remaneant parvuli vestri eant vobiscum (Liber Exodus 10, 24)
ait Moses hostias quoque et holocausta dabis nobis quæ offeramus Domino Deo nostro (Liber Exodus 10, 25)
cuncti greges pergent nobiscum non remanebit ex eis ungula quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri præsertim cum ignoremus quid debeat immolari donec ad ipsum locum perveniamus (Liber Exodus 10, 26)
induravit autem Dominus cor Pharaonis et noluit dimittere eos (Liber Exodus 10, 27)
et dixit Dominus ad Mosen adhuc una plaga tangam Pharaonem et Ægyptum et post hæc dimittet vos et exire conpellet (Liber Exodus 11, 1)
dabit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis fuitque Moses vir magnus valde in terra Ægypti coram servis Pharao et omni populo (Liber Exodus 11, 3)
et ait hæc dicit Dominus media nocte egrediar in Ægyptum (Liber Exodus 11, 4)
apud omnes autem filios Israël non muttiet canis ab homine usque ad pecus ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Ægyptios et Israël (Liber Exodus 11, 7)