Löydetty 8600 Tulokset: Dom
Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris dicens ecce misit David nuntios de deserto ut benedicerent domino nostro et aversus est eos (Liber I Samuelis 25, 14)
quam ob rem considera et recogita quid facias quoniam conpleta est malitia adversum virum tuum et adversus domum tuam et ipse filius est Belial ita ut nemo ei possit loqui (Liber I Samuelis 25, 17)
et cecidit ad pedes ejus et dixit in me sit domine mi hæc iniquitas loquatur obsecro ancilla tua in auribus tuis et audi verba famulæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 24)
ne ponat oro dominus meus rex cor suum super virum istum iniquum Nabal quia secundum nomen suum stultus est et est stultitia cum eo ego autem ancilla tua non vidi pueros tuos domine mi quos misisti (Liber I Samuelis 25, 25)
nunc ergo domine mi vivit Dominus et vivit anima tua qui prohibuit te ne venires in sanguine et salvavit manum tuam tibi et nunc fiant sicut Nabal inimici tui et qui quærunt domino meo malum (Liber I Samuelis 25, 26)
quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum (Liber I Samuelis 25, 27)
aufer iniquitatem famulæ tuæ faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia prœlia Domini domine mi tu prœliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 28)
si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quærens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundæ (Liber I Samuelis 25, 29)
cum ergo fecerit tibi Dominus domino meo omnia quæ locutus est bona de te et constituerit te ducem super Israël (Liber I Samuelis 25, 30)
non erit tibi hoc in singultum et in scrupulum cordis domino meo quod effuderis sanguinem innoxium aut ipse te ultus fueris et cum benefecerit Dominus domino meo recordaberis ancillæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 31)
et ait David ad Abigail benedictus Dominus Deus Israël qui misit te hodie in occursum meum et benedictum eloquium tuum (Liber I Samuelis 25, 32)
alioquin vivit Dominus Deus Israël qui prohibuit me malum facere tibi nisi cito venisses in occursum mihi non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam mingens ad parietem (Liber I Samuelis 25, 34)