Löydetty 8600 Tulokset: Dom
et venit in domum patris sui Ephra et occidit fratres suos filios Hierobbaal septuaginta viros super lapidem unum remansitque Joatham filius Hierobbaal minimus et absconditus est (Liber Iudicum 9, 5)
nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Hierobbaal et cum domo ejus et reddidistis vicem beneficiis ejus qui pugnavit pro vobis (Liber Iudicum 9, 16)
qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios ejus septuaginta viros super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancillæ ejus super habitatores Sychem eo quod frater vester sit (Liber Iudicum 9, 18)
si ergo recte et absque vitio egistis cum Hierobbaal et domo ejus hodie lætamini in Abimelech et ille lætetur in vobis (Liber Iudicum 9, 19)
filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova fecerunt malum in conspectu Domini et servierunt idolis Baalim et Astharoth et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthim dimiseruntque Dominum et non colebant eum (Liber Iudicum 10, 6)
et clamantes ad Dominum dixerunt peccavimus tibi quia dereliquimus Deum nostrum et servivimus Baalim (Liber Iudicum 10, 10)
quibus locutus est Dominus numquid non Ægyptii et Amorrei filiique Ammon et Philisthim (Liber Iudicum 10, 11)
dixeruntque filii Israël ad Dominum peccavimus redde tu nobis quicquid tibi placet tantum nunc libera nos (Liber Iudicum 10, 15)
habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui postquam creverant ejecerunt Jepthæ dicentes heres in domo patris nostri esse non poteris quia de altera matre generatus es (Liber Iudicum 11, 2)
quibus ille respondit nonne vos estis qui odistis me et ejecistis de domo patris mei et nunc venistis ad me necessitate conpulsi (Liber Iudicum 11, 7)
Jepthæ quoque dixit eis si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas ego ero princeps vester (Liber Iudicum 11, 9)
qui responderunt ei Dominus qui hæc audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus (Liber Iudicum 11, 10)