Löydetty 8600 Tulokset: Dom
fecit sicut præceperat ei Dominus equos eorum subnervavit currusque conbusit (Liber Iosue 11, 9)
et omnes per circuitum civitates regesque earum cepit percussit atque delevit sicut præceperat ei Moses famulus Domini (Liber Iosue 11, 12)
sicut præceperat Dominus Mosi servo suo ita præcepit Moses Josue et ille universa conplevit non præteriit de universis mandatis ne unum quidem verbum quod jusserat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 15)
Domini enim sententiæ fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israël et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut præceperat Dominus Mosi (Liber Iosue 11, 20)
cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)
Seon rex Amorreorum qui habitavit in Esebon dominatus est ab Arœr quæ sita est super ripam torrentis Arnon et mediæ partis in valle dimidiique Galaad usque ad torrentem Jaboc qui est terminus filiorum Ammon (Liber Iosue 12, 2)
terminus Og regis Basan de reliquiis Rafaim qui habitavit in Astharoth et in Edrain et dominatus est in monte Hermon et in Salacha atque in universa Basan usque ad terminos (Liber Iosue 12, 4)
Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)
Josue senex provectæque ætatis erat et dixit Dominus ad eum senuisti et longevus es terraque latissima derelicta est quæ necdum est sorte divisa (Liber Iosue 13, 1)
cum qua Ruben et Gad possederunt terram quam tradidit eis Moses famulus Domini trans fluenta Jordanis ad orientalem plagam (Liber Iosue 13, 8)
tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël ipsa est ejus hereditas sicut locutus est illi (Liber Iosue 13, 14)
tribui autem Levi non dedit possessionem quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus ut locutus est illi (Liber Iosue 13, 33)