Löydetty 8600 Tulokset: Dom
cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 23, 21)
quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es (Liber Deuteronomii 23, 23)
si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo sua (Liber Deuteronomii 24, 1)
et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fuerit (Liber Deuteronomii 24, 3)
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendam (Liber Deuteronomii 24, 4)
cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicæ sed vacabit absque culpa domui suæ ut uno anno lætetur cum uxore sua (Liber Deuteronomii 24, 5)
mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto (Liber Deuteronomii 24, 9)
cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum ejus ut pignus auferas (Liber Deuteronomii 24, 10)
sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas justitiam coram Domino Deo tuo (Liber Deuteronomii 24, 13)
sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatum (Liber Deuteronomii 24, 15)
memento quod servieris in Ægypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem (Liber Deuteronomii 24, 18)
quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum (Liber Deuteronomii 24, 19)