Löydetty 304 Tulokset: Dii
arma et gladii in via perversi custos animæ suæ longe recedit ab eis (Liber Proverbiorum 22, 5)
tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis (Liber Ecclesiastes 3, 8)
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)
placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in præcordiis talia (Liber Sapientiae 4, 14)
proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et tædii mei (Liber Sapientiae 8, 9)
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis (Liber Sapientiae 8, 21)
ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit (Liber Sapientiae 10, 3)
qui ædificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme (Liber Ecclesiasticus 21, 9)
multi ceciderunt in ore gladii sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam (Liber Ecclesiasticus 28, 22)
tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcæcat oculos (Liber Ecclesiasticus 43, 4)
in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam (Liber Ecclesiasticus 48, 26)
decem enim juga vinearum facient lagunculam unam et triginta modii sementis facient modios tres (Liber Isaiae 5, 10)