Löydetty 539 Tulokset: Dies Dominica
tuus est dies et tua est nox tu fabricatus es auroram et solem (Liber Psalmorum 73, 16)
cogitavi dies antiquos et annos æternos in mente habui (Liber Psalmorum 76, 6)
et defecerunt in vanitate dies eorum et anni eorum cum festinatione (Liber Psalmorum 77, 33)
quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum (Liber Psalmorum 83, 11)
et ponam in sæculum sæculi semen ejus et thronum ejus sicut dies cæli (Liber Psalmorum 88, 30)
minorasti dies temporis ejus perfudisti eum confusione diapsalma (Liber Psalmorum 88, 46)
quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit et custodia in nocte (Liber Psalmorum 89, 4)
quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur (Liber Psalmorum 89, 9)
dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur (Liber Psalmorum 89, 10)
quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt (Liber Psalmorum 101, 4)
dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut fænum arui (Liber Psalmorum 101, 12)
homo sicut fænum dies ejus tamquam flos agri sic efflorebit (Liber Psalmorum 102, 15)