Löydetty 2397 Tulokset: Dies Domini
sortes ergo misimus super oblatione lignorum inter sacerdotes et Levitas et populos ut inferrentur in domum Dei nostri per domos patrum nostrorum per tempora a temporibus anni usque ad annum ut arderent super altare Domini Dei nostri sicut scriptum est in lege Mosi (Liber Nehemiae 10, 34)
et ut adferremus primogenita terræ nostræ et primitiva universi fructus omnis ligni ab anno in annum in domo Domini (Liber Nehemiae 10, 35)
præceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos (Liber Nehemiae 11, 23)
filii Levi principes familiarum scripti in libro verborum dierum et usque ad dies Jonathan filii Eliasib (Liber Nehemiae 12, 23)
et omnis Israël in diebus Zorobabel et in diebus Neemiæ dabat partes cantoribus et janitoribus per dies singulos et sanctificabant Levitas et Levitæ sanctificabant filios Aaron (Liber Nehemiae 12, 46)
et pergebat ad Hierusalem ad templum Domini et ibi adorabat Dominum Deum suum Israël omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens (Liber Thobis 1, 6)
et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo dedit illi Dominus gratiam in conspectu Salmanassar regis (Liber Thobis 1, 13)
post dies vero quadraginta et quinque occiderunt regem filii ipsius (Liber Thobis 1, 24)
post hæc vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis (Liber Thobis 2, 1)
memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum (Liber Thobis 2, 6)
et missus est angelus Domini sanctus Rafaël ut curaret ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini recitata (Liber Thobis 3, 25)
ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini (Liber Thobis 4, 7)