Mosaico decorativo

Löydetty 2397 Tulokset: Dies Domini

  • humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor ejus tam ipse quam habitatores Hierusalem et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiæ (Liber II Paralipomenon 32, 26)

  • ædificavit quoque altaria in domo Domini de qua dixerat Dominus in Hierusalem erit nomen meum in æternum (Liber II Paralipomenon 33, 4)

  • ædificavit autem ea cuncto exercitui cæli in duobus atriis domus Domini (Liber II Paralipomenon 33, 5)

  • sculptile quoque et conflatile signum posuit in domo Domini de qua locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus dicens in domo hac et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Paralipomenon 33, 7)

  • et abstulit deos alienos et simulacrum de domo Domini aras quoque quas fecerat in monte domus Domini et in Hierusalem et projecit omnia extra urbem (Liber II Paralipomenon 33, 15)

  • porro instauravit altare Domini et immolavit super illud victimas et pacifica et laudem præcepitque Judæ ut serviret Domino Deo Israël (Liber II Paralipomenon 33, 16)

  • reliqua autem gestorum Manasse et obsecratio ejus ad Deum suum verba quoque videntium qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israël continentur in sermonibus regum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 18)

  • fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater ejus et cunctis idolis quæ Manasses fuerat fabricatus immolavit atque servivit (Liber II Paralipomenon 33, 22)

  • et non est reveritus faciem Domini sicut reveritus est Manasses pater ejus et multo majora deliquit (Liber II Paralipomenon 33, 23)

  • fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram (Liber II Paralipomenon 34, 2)

  • igitur anno octavodecimo regni sui mundata jam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliæ et Maasiam principem civitatis et Joha filium Joachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui (Liber II Paralipomenon 34, 8)

  • qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum acceptamque ab eo pecuniam quæ inlata fuerat in domum Domini et quam congregaverant Levitæ janitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israël ab omni quoque Juda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem (Liber II Paralipomenon 34, 9)


"Reflita no que escreve, pois o Senhor vai lhe pedir contas disso." São Padre Pio de Pietrelcina