Mosaico decorativo

Löydetty 2397 Tulokset: Dies Domini

  • et adnuntiavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini (Liber I Samuelis 22, 21)

  • et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et præcidit oram clamydis Saul silenter (Liber I Samuelis 24, 5)

  • dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 7)

  • ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 11)

  • aufer iniquitatem famulæ tuæ faciens enim faciet tibi Dominus domino meo domum fidelem quia prœlia Domini domine mi tu prœliaris malitia ergo non inveniatur in te omnibus diebus vitæ tuæ (Liber I Samuelis 25, 28)

  • si enim surrexerit aliquando homo persequens te et quærens animam tuam erit anima domini mei custodita quasi in fasciculo viventium apud Dominum Deum tuum porro anima inimicorum tuorum rotabitur quasi in impetu et circulo fundæ (Liber I Samuelis 25, 29)

  • cumque pertransissent decem dies percussit Dominus Nabal et mortuus est (Liber I Samuelis 25, 38)

  • quæ consurgens adoravit prona in terram et ait ecce famula tua sit in ancillam ut lavet pedes servorum domini mei (Liber I Samuelis 25, 41)

  • et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit (Liber I Samuelis 26, 9)

  • et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies ejus venerit ut moriatur aut in prœlium descendens perierit (Liber I Samuelis 26, 10)

  • propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quæ est ad caput ejus et scyphum aquæ et abeamus (Liber I Samuelis 26, 11)

  • tulit ergo David hastam et scyphum aquæ qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos (Liber I Samuelis 26, 12)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina