Mosaico decorativo

Löydetty 2397 Tulokset: Dies Domini

  • et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum (Evangelium secundum Lucam 2, 24)

  • et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini (Evangelium secundum Lucam 2, 26)

  • et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth (Evangelium secundum Lucam 2, 39)

  • sicut scriptum est in libro sermonum Esajæ prophetæ vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas ejus (Evangelium secundum Lucam 3, 4)

  • Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me (Evangelium secundum Lucam 4, 18)

  • prædicare captivis remissionem et cæcis visum dimittere confractos in remissionem prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis (Evangelium secundum Lucam 4, 19)

  • et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisæi sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilææ et Judææ et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos (Evangelium secundum Lucam 5, 17)

  • venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc jejunabunt in illis diebus (Evangelium secundum Lucam 5, 35)

  • et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit (Evangelium secundum Lucam 6, 13)

  • dies autem cœperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quæ circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus (Evangelium secundum Lucam 9, 12)

  • factum est autem post hæc verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Johannem et Jacobum et ascendit in montem ut oraret (Evangelium secundum Lucam 9, 28)

  • factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis ejus et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem (Evangelium secundum Lucam 9, 51)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina