Löydetty 2397 Tulokset: Dies Domini
non æmuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die (Liber Proverbiorum 23, 17)
ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies (Liber Proverbiorum 27, 1)
qui servat ficum comedet fructus ejus et qui custos est domini sui glorificabitur (Liber Proverbiorum 27, 18)
dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies ejus (Liber Proverbiorum 28, 16)
cuncti dies ejus doloribus et ærumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et hæc non vanitas est (Liber Ecclesiastes 2, 23)
est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiæ conservatæ in malum domini sui (Liber Ecclesiastes 5, 12)
si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies ætatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus (Liber Ecclesiastes 6, 3)
melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis (Liber Ecclesiastes 7, 2)
non sit bonum impio nec prolongentur dies ejus sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei (Liber Ecclesiastes 8, 13)
donec adspiret dies et inclinentur umbræ revertere similis esto dilecte mi capreæ aut hinulo cervorum super montes Bether (Canticum Canticorum 2, 17)
donec adspiret dies et inclinentur umbræ vadam ad montem murræ et ad collem turis (Canticum Canticorum 4, 6)
quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis (Liber Sapientiae 1, 7)