Mosaico decorativo

Löydetty 2378 Tulokset: Deus Verbum

  • numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim cœpisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere (Liber Iob 34, 33)

  • et non dixit ubi est Deus qui fecit me qui dedit carmina in nocte (Liber Iob 35, 10)

  • non ergo frustra audiet Deus et Omnipotens singulorum causas intuebitur (Liber Iob 35, 13)

  • Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens (Liber Iob 36, 5)

  • ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus (Liber Iob 36, 22)

  • ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum ejus inæstimabilis (Liber Iob 36, 26)

  • tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia (Liber Iob 37, 5)

  • numquid scis quando præceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium ejus (Liber Iob 37, 15)

  • privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam (Liber Iob 39, 17)

  • et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas (Liber Iob 40, 4)

  • non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus (Liber Psalmorum 3, 7)

  • cum invocarem exaudivit me Deus justitiæ meæ in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam (Liber Psalmorum 4, 2)


"Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência." São Padre Pio de Pietrelcina