Mosaico decorativo

Löydetty 2378 Tulokset: Deus Verbum

  • veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiæ gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quæ circa illum ostenderat Deus (Liber Thobis 11, 20)

  • quoniam ideo dispersit vos inter gentes quæ ignorant eum ut vos narretis mirabilia ejus et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens præter eum (Liber Thobis 13, 4)

  • prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam (Liber Thobis 14, 6)

  • anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se (Liber Iudith 2, 1)

  • præceperat enim illi Nabuchodonosor rex ut omnes deos terræ exterminaret videlicet ut ipse solus diceretur deus ab his nationibus quæ potuissent Holofernis potentia subiugari (Liber Iudith 3, 13)

  • tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum falsum ex ore meo (Liber Iudith 5, 5)

  • fugientibus his Deus cæli mare aperuit ita ut hinc inde aquæ quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris perambulando transirent (Liber Iudith 5, 12)

  • ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit (Liber Iudith 5, 16)

  • quotienscumque autem pænituerunt se recessisse a cultura Dei sui dedit eis Deus cæli virtutem resistendi (Liber Iudith 5, 19)

  • et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem (Liber Iudith 5, 21)

  • nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt prœliis multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in terram non suam (Liber Iudith 5, 22)

  • nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub jugo potentiæ tuæ (Liber Iudith 5, 24)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina