Löydetty 2378 Tulokset: Deus Verbum
æquum judicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 24, 22)
nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 25, 17)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus (Liber Leviticus 25, 38)
ego Dominus Deus vester non facietis vobis idolum et sculptile nec titulos erigetis nec insignem lapidem ponetis in terra vestra ut adoretis eum ego enim sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 26, 1)
ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus (Liber Leviticus 26, 12)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti (Liber Leviticus 26, 13)
et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum (Liber Leviticus 26, 44)
et recordabor fœderis mei pristini quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus hæc sunt præcepta atque judicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israël in monte Sinai per manum Mosi (Liber Leviticus 26, 45)
et dedit eam Aaroni et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus (Liber Numeri 3, 51)
hic est populus Gersonitarum quos numeraverunt Moses et Aaron juxta verbum Domini (Liber Numeri 4, 41)
juxta verbum Domini recensuit eos Moses unumquemque juxta officium et onera sua sicut præceperat ei Dominus (Liber Numeri 4, 49)
per verbum Domini figebant tentoria et per verbum illius proficiscebantur erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Mosi (Liber Numeri 9, 23)