Löydetty 2378 Tulokset: Deus Verbum
esto firmus in via Dei et in veritate sensus tui et scientia et prosequatur te verbum pacis et justitiæ (Liber Ecclesiasticus 5, 12)
esto mansuetus ad audiendum verbum ut intellegas et cum sapientia fers responsum verum (Liber Ecclesiasticus 5, 13)
verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos et lingua eucharis in bono homine abundat (Liber Ecclesiasticus 6, 5)
ne dicas in multitudine munerum meorum respiciet Deus et offerentem me Deo altissimo suscipiet munera mea (Liber Ecclesiasticus 7, 11)
non inrideas hominem in amaritudine animæ est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus (Liber Ecclesiasticus 7, 12)
noli verbosus esse in multitudine presbyterorum et non iteres verbum in tua oratione (Liber Ecclesiasticus 7, 15)
in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum (Liber Ecclesiasticus 9, 24)
sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro illis (Liber Ecclesiasticus 10, 17)
radices gentium superbarum arefecit Deus et plantavit humiles ex ipsis gentibus (Liber Ecclesiasticus 10, 18)
perdidit Deus memoriam superborum et reliquit memoriam humilium sensu (Liber Ecclesiasticus 10, 21)
priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui (Liber Ecclesiasticus 11, 8)
dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent (Liber Ecclesiasticus 13, 28)