Löydetty 1910 Tulokset: Deus Satanas
qui misit ad eos virum prophetam et locutus est hæc dicit Dominus Deus Israël ego vos feci conscendere de Ægypto et eduxi de domo servitutis (Liber Iudicum 6, 8)
et dixi ego Dominus Deus vester ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam (Liber Iudicum 6, 10)
vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait heu mihi Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem (Liber Iudicum 6, 22)
quibus ille respondit numquid ultores estis Baal et pugnatis pro eo qui adversarius ejus est moriatur antequam lux crastina veniat si deus est vindicet se de eo qui suffodit aram ejus (Liber Iudicum 6, 31)
respondit is cui loquebatur non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Joas viri Israhelitæ tradidit Deus in manu ejus Madian et omnia castra ejus (Liber Iudicum 7, 14)
quod cum nuntiatum esset Joatham ivit et stetit in vertice montis Garizim elevataque voce clamavit et dixit audite me viri Sychem ita audiat vos Deus (Liber Iudicum 9, 7)
misitque Deus spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sychem qui cœperunt eum detestari (Liber Iudicum 9, 23)
et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis (Liber Iudicum 9, 56)
Dominus ergo Deus Israël subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israël et tu nunc vis possidere terram ejus (Liber Iudicum 11, 23)
nonne ea quæ possedit Chamos deus tuus tibi jure debentur quæ autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem (Liber Iudicum 11, 24)
et principes Philisthinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras (Liber Iudicum 16, 23)
quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat tradidit deus noster in manus nostras adversarium qui delevit terram nostram et occidit plurimos (Liber Iudicum 16, 24)