Mosaico decorativo

Löydetty 1910 Tulokset: Deus Satanas

  • Deus autem quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sic (Actus Apostolorum 3, 18)

  • quem oportet cælum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum (Actus Apostolorum 3, 21)

  • Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis (Actus Apostolorum 3, 22)

  • vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ (Actus Apostolorum 3, 25)

  • vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia sua (Actus Apostolorum 3, 26)

  • notum sit omnibus vobis et omni plebi Israël quia in nomine Jesu Christi Nazareni quem vos crucifixistis quem Deus suscitavit a mortuis in hoc iste adstat coram vobis sanus (Actus Apostolorum 4, 10)

  • dixit autem Petrus Anania cur temptavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto et fraudare de pretio agri (Actus Apostolorum 5, 3)

  • Deus patrum nostrorum suscitavit Jesum quem vos interemistis suspendentes in ligno (Actus Apostolorum 5, 30)

  • hunc Deus principem et salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam pænitentiam Israël et remissionem peccatorum (Actus Apostolorum 5, 31)

  • et nos sumus testes horum verborum et Spiritus Sanctus quem dedit Deus omnibus obœdientibus sibi (Actus Apostolorum 5, 32)

  • qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriæ apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram (Actus Apostolorum 7, 2)

  • locutus est autem Deus quia erit semen ejus accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis (Actus Apostolorum 7, 6)


"O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens". São Padre Pio de Pietrelcina