Mosaico decorativo

Löydetty 1955 Tulokset: Deus Nobiscum Est

  • audivi murmurationes filiorum Israël loquere ad eos vespere comedetis carnes et mane saturabimini panibus scietisque quod sim Dominus Deus vester (Liber Exodus 16, 12)

  • cumque audisset Jethro sacerdos Madian cognatus Mosi omnia quæ fecerat Deus Mosi et Israël populo suo eo quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto (Liber Exodus 18, 1)

  • alter vero Eliezer Deus enim ait patris mei adiutor meus et eruit me de gladio Pharaonis (Liber Exodus 18, 4)

  • narravit Moses cognato suo cuncta quæ fecerat Deus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël universum laborem qui accidisset eis in itinere quo liberarat eos Dominus (Liber Exodus 18, 8)

  • sed audi verba mea atque consilia et erit Deus tecum esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent ut referas quæ dicuntur ad eum (Liber Exodus 18, 19)

  • ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Ægypti de domo servitutis (Liber Exodus 20, 2)

  • non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me (Liber Exodus 20, 5)

  • honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi (Liber Exodus 20, 12)

  • et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis (Liber Exodus 20, 20)

  • stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus (Liber Exodus 20, 21)

  • qui autem non est insidiatus sed Deus illum tradidit in manu ejus constituam tibi locum quo fugere debeat (Liber Exodus 21, 13)

  • et habitabo in medio filiorum Israël eroque eis Deus (Liber Exodus 29, 45)


"De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!" São Padre Pio de Pietrelcina