Mosaico decorativo

Löydetty 2211 Tulokset: Deus Moses

  • filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)

  • dixerunt judicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc vendidit nos Deus in manibus eorum (Liber Iudith 7, 13)

  • ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum (Liber Iudith 7, 21)

  • non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur (Liber Iudith 8, 15)

  • expectemus humiles consolationem ejus et exquiret sanguinem nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit omnes gentes quæcumque insurgunt contra nos et faciet illas sine honore Dominus Deus noster (Liber Iudith 8, 20)

  • sic Isaac sic Jacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo per multas tribulationes transierunt fideles (Liber Iudith 8, 23)

  • ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut firmum faciat consilium meum Deus (Liber Iudith 8, 31)

  • Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in confusionem (Liber Iudith 9, 2)

  • et dedisti mulieres eorum in prædam et filias eorum in captivitatem et omnem prædam in divisionem servis tuis qui zelaverunt zelum tuum subveni quæso te Domine Deus meus mihi viduæ (Liber Iudith 9, 3)

  • et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella ab initio et Dominus nomen est tibi (Liber Iudith 9, 10)

  • Deus cælorum creator aquarum et dominus totius creaturæ exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia præsumentem (Liber Iudith 9, 17)

  • et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est alius præter te (Liber Iudith 9, 19)


"Nas tentações, combata com coragem! Nas quedas, humilhe-se mas não desanime!" São Padre Pio de Pietrelcina