Löydetty 2211 Tulokset: Deus Moses
ambulabo inter vos et ero vester Deus vosque eritis populus meus (Liber Leviticus 26, 12)
ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægyptiorum ne serviretis eis et qui confregi catenas cervicum vestrarum ut incederetis erecti (Liber Leviticus 26, 13)
et tamen etiam cum essent in terra hostili non penitus abieci eos neque sic despexi ut consumerentur et irritum facerem pactum meum cum eis ego enim sum Dominus Deus eorum (Liber Leviticus 26, 44)
et recordabor fœderis mei pristini quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium ut essem Deus eorum ego Dominus Deus hæc sunt præcepta atque judicia et leges quas dedit Dominus inter se et inter filios Israël in monte Sinai per manum Mosi (Liber Leviticus 26, 45)
quos tulerunt Moses et Aaron cum omni vulgi multitudine (Liber Numeri 1, 17)
hii sunt quos numeraverunt Moses et Aaron et duodecim principes Israël singulos per domos cognationum suarum (Liber Numeri 1, 44)
numeravit Moses ut præceperat Dominus (Liber Numeri 3, 16)
castrametabuntur ante tabernaculum fœderis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël quisquis alienus accesserit morietur (Liber Numeri 3, 38)
omnes Levitæ quos numeraverunt Moses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia (Liber Numeri 3, 39)
recensuit Moses sicut præceperat Dominus primogenitos filiorum Israël (Liber Numeri 3, 42)
tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis (Liber Numeri 3, 49)
recensuerunt igitur Moses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum (Liber Numeri 4, 34)