Löydetty 3943 Tulokset: Deus Israel
postquam autem messueritis segetem terræ vestræ non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 22)
loquere filiis Israël mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum (Liber Leviticus 23, 24)
omne opus non facietis in tempore diei hujus quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 28)
loquere filiis Israël a quintodecimo die mensis hujus septimi erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino (Liber Leviticus 23, 34)
et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israël manebit in tabernaculis (Liber Leviticus 23, 42)
ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël cum educerem eos de terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 23, 43)
locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israël (Liber Leviticus 23, 44)
præcipe filiis Israël ut adferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad concinnandas lucernas jugiter (Liber Leviticus 24, 2)
per singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israël fœdere sempiterno (Liber Leviticus 24, 8)
ecce autem egressus filius mulieris israhelitis quem pepererat de viro ægyptio inter filios Israël jurgatus est in castris cum viro israhelite (Liber Leviticus 24, 10)
et ad filios Israël loqueris homo qui maledixerit Deo suo portabit peccatum suum (Liber Leviticus 24, 15)
æquum judicium sit inter vos sive peregrinus sive civis peccaverit quia ego sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 24, 22)