Mosaico decorativo

Löydetty 3943 Tulokset: Deus Israel

  • verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuæ quæ vidit super Israël in diebus Oziæ regis Juda et in diebus Hieroboam filii Joas regis Israël ante duos annos terræmotus (Prophetia Amos 1, 1)

  • et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus (Prophetia Amos 1, 8)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Israël et super quattuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento justum et pauperem pro calciamentis (Prophetia Amos 2, 6)

  • et suscitavi de filiis vestris in prophetas et de juvenibus vestris nazarenos numquid non ita est filii Israël dicit Dominus (Prophetia Amos 2, 11)

  • audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israël super omni cognatione quam eduxi de terra Ægypti dicens (Prophetia Amos 3, 1)

  • quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas (Prophetia Amos 3, 7)

  • leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit (Prophetia Amos 3, 8)

  • propterea hæc dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur ædes tuæ (Prophetia Amos 3, 11)

  • hæc dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculæ sic eruentur filii Israël qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti (Prophetia Amos 3, 12)

  • audite et contestamini in domo Jacob dicit Dominus Deus exercituum (Prophetia Amos 3, 13)

  • quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram (Prophetia Amos 3, 14)

  • juravit Dominus Deus in sancto suo quia ecce dies venient super vos et levabunt vos in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus (Prophetia Amos 4, 2)


"Seria mais fácil a Terra existir sem o sol do que sem a santa Missa!" São Padre Pio de Pietrelcina