Löydetty 1904 Tulokset: Deus Ducibus
lætare ergo juvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium (Liber Ecclesiastes 11, 9)
et cuncta quæ fiunt adducet Deus in judicium pro omni errato sive bonum sive malum sit (Liber Ecclesiastes 12, 14)
benignus est enim spiritus sapientiæ et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis ejus scrutator est verus et linguæ illius auditor (Liber Sapientiae 1, 6)
quoniam Deus mortem non fecit nec lætatur in perditione vivorum (Liber Sapientiae 1, 13)
quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suæ similitudinis fecit illum (Liber Sapientiae 2, 23)
et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se (Liber Sapientiae 3, 5)
videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus (Liber Sapientiae 4, 17)
mihi autem det Deus dicere ex sententia et præsumere digna horum quæ dantur quoniam ipse et sapientiæ dux est et sapientium emendator (Liber Sapientiae 7, 15)
neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat (Liber Sapientiae 7, 28)
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis (Liber Sapientiae 8, 21)
Deus parentum et Domine misericordiæ tuæ qui fecisti omnia verbo tuo (Liber Sapientiae 9, 1)
nec enim est alius Deus quam tu cujus cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste judicasti (Liber Sapientiae 12, 13)