Löydetty 1904 Tulokset: Deus Ducibus
tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine (Liber Psalmorum 54, 24)
miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me (Liber Psalmorum 55, 2)
pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus (Liber Psalmorum 55, 8)
tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es (Liber Psalmorum 55, 10)
in me sunt Deus vota tua quæ reddam laudationes tibi (Liber Psalmorum 55, 12)
miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas (Liber Psalmorum 56, 2)
misit de cælo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam (Liber Psalmorum 56, 4)
exaltare super cælos Deus et in omnem terram gloria tua (Liber Psalmorum 56, 6)
paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam (Liber Psalmorum 56, 8)
exaltare super cælos Deus et super omnem terram gloria tua (Liber Psalmorum 56, 12)
Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum molas leonum confringet Dominus (Liber Psalmorum 57, 7)
et dicet homo si utique est fructus justo utique est Deus judicans eos in terra (Liber Psalmorum 57, 12)