Löydetty 627 Tulokset: Deum
ait illi Jesus rursum scriptum est non temptabis Dominum Deum tuum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 7)
tunc dicit ei Jesus vade Satanas scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies (Evangelium secundum Matthaeum 4, 10)
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 8)
videntes autem turbæ timuerunt et glorificaverunt Deum qui dedit potestatem talem hominibus (Evangelium secundum Matthaeum 9, 8)
ita ut turbæ mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes cæcos videntes et magnificabant Deum Israël (Evangelium secundum Matthaeum 15, 31)
aspiciens autem Jesus dixit illis apud homines hoc inpossibile est apud Deum autem omnia possibilia sunt (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
ait illi Jesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua (Evangelium secundum Matthaeum 22, 37)
Jesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei (Evangelium secundum Matthaeum 26, 63)
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus (Evangelium secundum Marcum 2, 12)
et clamans voce magna dicit quid mihi et tibi Jesu Fili Dei summi adiuro te per Deum ne me torqueas (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
et intuens illos Jesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota mente tua et ex tota virtute tua hoc est primum mandatum (Evangelium secundum Marcum 12, 30)