Mosaico decorativo

Löydetty 627 Tulokset: Deum

  • Et erumpens Nabuchodonosor, ait Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)

  • A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. (Prophetia Danielis 3, 96)

  • sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • Viri ergo illi curiosius inquirentes invenerunt Danielem orantem, et obscerantem Deum suum. (Prophetia Danielis 6, 11)

  • A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in æternum. (Prophetia Danielis 6, 26)

  • Et posui faciem meam ad Dominum Deum meum rogare et deprecari in ieiuniis, sacco, et cinere. (Prophetia Danielis 9, 3)

  • Et oravi Dominum Deum meum, et confessus sum, et dixi Obsecro Domine Deus magne et terribilis, custodiens pactum, et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. (Prophetia Danielis 9, 4)

  • Et impii in testamentum simulabunt fraudulenter populus autem sciens Deum suum, obtinebit, et faciet. (Prophetia Danielis 11, 32)

  • Et faciet iuxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)

  • Et Deum patrum suorum non reputabit et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit quia adversum universa consurget. (Prophetia Danielis 11, 37)

  • Deum autem Maozim in loco suo venerabitur et Deum, quem ignoraverunt patres eius, colet auro, et argento, et lapide pretioso, rebusque pretiosis. (Prophetia Danielis 11, 38)

  • Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ pulchram nimis, et timentem Deum (Prophetia Danielis 13, 2)


"O verdadeiro servo de Deus é aquele que usa a caridade para com seu próximo, que está decidido a fazer a vontade de Deus a todo custo, que vive em profunda humildade e simplicidade". São Padre Pio de Pietrelcina