Löydetty 1087 Tulokset: Deo
et pro nobis ipsis orate ad Dominum Deum nostrum quia peccavimus Domino Deo nostro et non est aversus furor ejus a nobis usque in hunc diem (Liber Baruch 1, 13)
et dicetis Domino Deo nostro justitia nobis autem confusio faciei nostræ sicut dies hæc omni Juda et habitantibus in Hierusalem (Liber Baruch 1, 15)
et facti sumus subtus et non supra quia peccavimus Domino Deo nostro non obaudiendo vocem ipsius (Liber Baruch 2, 5)
Domino Deo nostro justitia nobis autem et patribus nostris confusio faciei sicut dies hæc (Liber Baruch 2, 6)
beati sumus Israël quoniam quæ Deo placent nobis manifesta sunt (Liber Baruch 4, 4)
exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum æternum immolantes dæmoniis et non Deo (Liber Baruch 4, 7)
vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum (Liber Baruch 4, 9)
sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno (Liber Baruch 4, 24)
sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum (Liber Baruch 4, 28)
circumspice Hierusalem ad orientem et vide jucunditatem a Deo tibi venientem (Liber Baruch 4, 36)
exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuæ et indue te decore et honore ejus quæ a Deo tibi est in sempiterna gloriæ (Liber Baruch 5, 1)
circumdato te deploide a Deo justitiæ et inpone mitram capiti tuo honoris Æterni (Liber Baruch 5, 2)