Löydetty 1087 Tulokset: Deo
dixitque populus ad Saul ergone Jonathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israël hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite ejus in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Jonathan ut non moreretur (Liber I Samuelis 14, 45)
et ait Saul de Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus (Liber I Samuelis 15, 15)
tulit autem populus de præda oves et boves primitias eorum quæ cæsa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis (Liber I Samuelis 15, 21)
et surrexit Jonathan filius Saul et abiit ad David in silva et confortavit manus ejus in Deo dixitque ei (Liber I Samuelis 23, 16)
dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra (Liber I Samuelis 28, 13)
et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo (Liber I Samuelis 30, 6)
dixerunt principes filiorum Ammon ad Anon dominum suum putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores et non ideo ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam misit David servos suos ad te (Liber II Samuelis 10, 3)
nonne ego sum quæ respondeo veritatem Israël et tu quæris subruere civitatem et evertere matrem in Israël quare præcipitas hereditatem Domini (Liber II Samuelis 20, 19)
tertium quoque fuit bellum in Gob contra Philistheos in quo percussit Adeodatus filius Saltus polymitarius bethleemites Goliath Gettheum cujus hastile hastæ erat quasi liciatorium texentium (Liber II Samuelis 21, 19)
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo (Liber II Samuelis 22, 22)
in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum (Liber II Samuelis 22, 30)
cui respondens rex ait nequaquam ut vis sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta (Liber II Samuelis 24, 24)