Löydetty 1538 Tulokset: Dei
deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta (Evangelium secundum Lucam 16, 7)
lex et prophetæ usque ad Johannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit (Evangelium secundum Lucam 16, 16)
interrogatus autem a Pharisæis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione (Evangelium secundum Lucam 17, 20)
neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est (Evangelium secundum Lucam 17, 21)
Jesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 16)
amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud (Evangelium secundum Lucam 18, 17)
videns autem illum Jesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt (Evangelium secundum Lucam 18, 24)
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 25)
qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei (Evangelium secundum Lucam 18, 29)
hæc illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
et interrogaverunt illum dicentes magister scimus quia recte dicis et doces et non accipis personam sed in veritate viam Dei doces (Evangelium secundum Lucam 20, 21)
et ait illis reddite ergo quæ Cæsaris sunt Cæsari et quæ Dei sunt Deo (Evangelium secundum Lucam 20, 25)