Mosaico decorativo

Löydetty 1538 Tulokset: Dei

  • si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum (Liber Sapientiae 2, 18)

  • et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt justitiæ nec judicaverunt honorem animarum sanctarum (Liber Sapientiae 2, 22)

  • justorum autem animæ in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis (Liber Sapientiae 3, 1)

  • et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima (Liber Sapientiae 3, 14)

  • quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius (Liber Sapientiae 4, 15)

  • quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est (Liber Sapientiae 5, 5)

  • quoniam cum essetis ministri regni illius non recte judicastis neque custodistis legem justitiæ neque secundum voluntatem Dei ambulastis (Liber Sapientiae 6, 5)

  • quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo veritatem (Liber Sapientiae 6, 24)

  • infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt participes facti sunt amicitiæ Dei propter disciplinæ dona commendati (Liber Sapientiae 7, 14)

  • vapor est enim virtutis Dei et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit (Liber Sapientiae 7, 25)

  • candor est enim lucis æternæ et speculum sine macula Dei majestatis et imago bonitatis illius (Liber Sapientiae 7, 26)

  • et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit (Liber Sapientiae 7, 27)


"Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!" São Padre Pio de Pietrelcina