Mosaico decorativo

Löydetty 1538 Tulokset: Dei

  • et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon ubi erat tabernaculum fœderis Dei quod fecit Moses famulus Dei in solitudine (Liber II Paralipomenon 1, 3)

  • arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum quem paraverat ei et ubi fixerat illi tabernaculum hoc est in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 1, 4)

  • sic fac mecum ut ædificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quæ mandata sunt Israheli (Liber II Paralipomenon 2, 4)

  • præterea operariis qui cæsuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem olei quoque sata viginti milia (Liber II Paralipomenon 2, 10)

  • et hæc sunt fundamenta quæ jecit Salomon ut ædificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti (Liber II Paralipomenon 3, 3)

  • fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei (Liber II Paralipomenon 4, 11)

  • fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis (Liber II Paralipomenon 4, 19)

  • intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei (Liber II Paralipomenon 5, 1)

  • nec possent sacerdotes stare et ministrare propter caliginem conpleverat enim gloria Domini domum Dei (Liber II Paralipomenon 5, 14)

  • cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 7)

  • conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)

  • siquidem fecerat Salomon basem æneam et posuerat eam in medio basilicæ habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israël et palmis in cælum levatis (Liber II Paralipomenon 6, 13)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina