Mosaico decorativo

Löydetty 1538 Tulokset: Dei

  • et dixit eis pater eorum per quam viam abiit ostenderunt ei filii sui viam per quam abierat vir Dei qui venerat de Juda (Liber I Regum 13, 12)

  • et abiit post virum Dei et invenit eum sedentem subtus terebinthum et ait illi tune es vir Dei qui venisti de Juda respondit ille ego sum (Liber I Regum 13, 14)

  • et exclamavit ad virum Dei qui venerat de Juda dicens hæc dicit Dominus quia inobœdiens fuisti ori Domini et non custodisti mandatum quod præcepit tibi Dominus Deus tuus (Liber I Regum 13, 21)

  • quod cum audisset propheta ille qui reduxerat eum de via ait vir Dei est qui inobœdiens fuit ori Domini et tradidit eum Dominus leoni et confregit eum et occidit juxta verbum Domini quod locutus est ei (Liber I Regum 13, 26)

  • tulit ergo prophetes cadaver viri Dei et posuit illud super asinum et reversus intulit in civitatem prophetæ senis ut plangerent eum (Liber I Regum 13, 29)

  • cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est juxta ossa ejus ponite ossa mea (Liber I Regum 13, 31)

  • dixit ergo ad Heliam quid mihi et tibi vir Dei ingressus es ad me ut rememorarentur iniquitates meæ et interficeres filium meum (Liber I Regum 17, 18)

  • dixitque mulier ad Heliam nunc in isto cognovi quoniam vir Dei es tu et verbum Domini in ore tuo verum est (Liber I Regum 17, 24)

  • qui cum surrexisset comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb (Liber I Regum 19, 8)

  • et accedens unus vir Dei dixit ad regem Israël hæc dicit Dominus quia dixerunt Syri deus montium est Dominus et non est deus vallium dabo omnem multitudinem grandem hanc in manu tua et scietis quia ego Dominus (Liber I Regum 20, 28)

  • misitque ad eum quinquagenarium principem et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum sedentique in vertice montis ait homo Dei rex præcepit ut descendas (Liber II Regum 1, 9)

  • respondensque Helias dixit quinquagenario si homo Dei sum descendat ignis e cælo et devoret te et quinquaginta tuos descendit itaque ignis e cælo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo (Liber II Regum 1, 10)


"Agradeça sempre ao Pai eterno por sua infinita misericórdia". São Padre Pio de Pietrelcina