Löydetty 1538 Tulokset: Dei
notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quæ data est in ecclesiis Macedoniæ (Epistula II ad Corinthios 8, 1)
et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei (Epistula II ad Corinthios 8, 5)
et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobis (Epistula II ad Corinthios 9, 14)
et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi (Epistula II ad Corinthios 10, 5)
non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestræ in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam (Epistula II ad Corinthios 10, 15)
æmulor enim vos Dei æmulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (Epistula II ad Corinthios 11, 2)
aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis (Epistula II ad Corinthios 11, 7)
nam et si crucifixus est ex infirmitate sed vivit ex virtute Dei nam et nos infirmi sumus in illo sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis (Epistula II ad Corinthios 13, 4)
gratia Domini nostri Jesu Christi et caritas Dei et communicatio Sancti Spiritus cum omnibus vobis amen (Epistula II ad Corinthios 13, 13)
qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos de præsenti sæculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris nostri (Epistula ad Galatas 1, 4)
audistis enim conversationem meam aliquando in judaismo quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam illam (Epistula ad Galatas 1, 13)
deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et mansi apud eum diebus quindecim (Epistula ad Galatas 1, 18)