Löydetty 988 Tulokset: David as pastor
dixit autem ad illos quomodo dicunt Christum Filium David esse (Evangelium secundum Lucam 20, 41)
et ipse David dicit in libro Psalmorum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis (Evangelium secundum Lucam 20, 42)
David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius ejus est (Evangelium secundum Lucam 20, 44)
nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus (Evangelium secundum Ioannem 7, 42)
qui autem intrat per ostium pastor est ovium (Evangelium secundum Ioannem 10, 2)
ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus (Evangelium secundum Ioannem 10, 11)
mercennarius et qui non est pastor cujus non sunt oves propriæ videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves (Evangelium secundum Ioannem 10, 12)
ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meæ (Evangelium secundum Ioannem 10, 14)
et alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor (Evangelium secundum Ioannem 10, 16)
viri fratres oportet impleri scripturam quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Juda qui fuit dux eorum qui conprehenderunt Jesum (Actus Apostolorum 1, 16)
David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear (Actus Apostolorum 2, 25)
viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem (Actus Apostolorum 2, 29)